Latin
3
Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem 3
Unproofread scanNot analysed yet
Ad haec illud nobis necessario dicendum existicuamus in eos qui præexistentiam asserunt: Si veron esset, prius esse animas quam corpora, cognoscerent ac recordarentur quae ante gessissent quam in corpora venirent; quemadmodum post obitum sciunt ac norunt quae in corporibus egere. Demonstrabimus autem animam post discessum e vita cognoscere quæ gessit, ex ipsis Evangelii verbis; haec enim dicit Dominus noster et Salvator Christus in Evangelio secuudum Lucam in periocba Lazari et divitis (Luc. XIX): Homo quidam erat dives, et induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide. Et erat quidam mendicus nomine Lazarus, qui jacebat ad januam ejus, ulceribus plenus, cupiens satiari de micis qua cadebant de mensa divitis: sed et canes veniebant, et lingebant ulcera ejus. Factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur ab angelis in sinum Abrahæ. Mortuus est autem e: dives, et sepultus est. Et in inferno elevans oculos suos cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe, et ipse Lazarum in sinu ejus: et ipse clamans dixit: Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aquam, et refrigeret linguam meum, quia crucior in hac flamma. Et dixit illi Abraham: Fili, recordare quia recepisti tu bona tua in vita tua, et Lazarus similiter mala; nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris. Et in his omnibus inter nos et vos magnum chaos firmatum est: ut hi qui velint transire ad vos, non possint, neque inde huc transmeare. Et ait: Rogo ergo te, pater, ut mittas eum in domum patris mei; habeo enim quinque fratres: ut testetur illis, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum. Quamobrem pudeat eos qui tuentur Origenem vel ex sancti Evaugelii verbis. Si enim ante animæ quam corpora fuissent, cognoscerent ea quæ ante corpus fecissent, quemadmodum post migrationem e vita reminiscuntur ca quæ in corpore gesserunt; hoc enim e verbis sancti Evangelii didi I cimus. B