Latin
2.1 to 2.13
Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem 2.1-13
Unproofread scanNot analysed yet
Cum ergo compertum habeamus, esse Hierosolymis quosdam nimirum monachos qui Pythagoræ, Platonis Origenisque Adamantii impios errores sectentur ac doceant; existimavimus curam et inquisitionem de iis adhibendam, ne ii tandem paganicis et Manichaicis suis imposturis multos perdant. Dicunt enim (ut de multis pauca commemoremus) mentes fuisse prorsus et numeri et nominis expertes; omniaque rationalia unum esse identitate substantiae et operationis, et virtute apud Deum Verbum per unitionem et cognitionem. Has vero mentes, ubi susceperint juxta uniuscujusque captum satietatem divinae dilectionis et contemplationis, per mutationem ipsarum in deterius, vel crassiora, vel tenuiora corpora induere et nomina sortiri, ac inde coelestes et administras substitisse virtutes. Imo et solem, et lunam, et stellas, ut pote quæ et ipsa in rationabilium unitate sint, ex mutatione in deterius facta, hoc esse coepisse quod sunt. Ea vero rationabilia, in quibus magis Dei amor refrixerit, ψυχάς, hoc est animas nuncupari, et crassioribus, qualia nostra sunt corpora, immitti. Quæ autem ad extremum perversitatis venerint, ea frigidis ac caliginosis inseri corporibus, et dæmones fieri et nuncupari; ac proinde ex angelico quidem statu fieri animalem, ex animali vero dæmoniacum et humanum. Unam autem duntaxat mentem, ex tota unitate rationalium, imperturbatam perstitisse, et immotam a dilectione divina et contemplatione, eam. . que fuisse Christum regem, Deum et hominem. Affirmant etiam, corpora penitus interire: ipso Dominu primum, deinde reliquis omnibus suum corpus abjicientibus: et quod rursum omnes redeuntes ad ipsam veritatem, mentes iiunt juxta illud esse quod prius habebant: ac videlicet ipsum etiam diabolum restituendum esse, et reliquos dæmones in ipsam unitatem, atque impios et nefarios homines una cum divinis ac Deo plenis viris, cœlestibusque virtutibus; eodemque modo, quo et Christus, cum Deo esse uniendos, sicuti et prius uniti erant, atque adeo Christum plane nihil a reliquis ratione præditis differre, neque substantia, neque cognitione, neque virtute, neque operatione.