Latin
2.14 to 2.22
Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem 2.14-22
Unproofread scanNot analysed yet
Pythagoras etenim principium omnium rerum, unitatem esse dixit, et rursum Pythagoras et Plato multitudinem quamdam animarum incorporearum esse dicentes, dicunt etiam, quod si in peccatum aliquod inciderint, in poenam demittuntur in corpora. Quocirca Plato corpus appellavit δέμας (hoc est vinculum), et σῆμα (hoc est sepulcrum), eo quod anima in ipso corpore quasi vincta et sepulta sit; deinde de futuro judicio et retributione animarum rursus inquit: Anima illius qui una cum sapientiae studio puerorum amore et flagitiosa vita se polluit, per tres millenarias circuitioncs pœnas luet: et sic recuperatis alis post annorum millia a educitur ct aLit: reliquæ vcro cum ex hac vita discesserint, aliæ quidem sub terra in judicii locum delatæ poenas simul et rationem dabunt: aliae in cœlestem quemdam locum per judicium elatæ, felicitate fruentur pro vitae meritis. Est autem in promptu hujus sententiae absurditatem perspicere. Quis enim eumdocuit millenarias istas annorum conversiones, et quod post millium annorum decursum It unaquaeque anima ad suum perveniat locum? Quæ vero his interserit, ne a procacibus ipsis, quamvis libidinosis, congruum esset dici, nedum a tali ac tanto philosopho: quippe eos qui vitam puritate plenam ad extremum usque duxerunt, cum intemperantibus et puerorum amatoribus conjunxit, eisdem bonis utrosque frui dixit. Pythagoras ergo, et Plato, et Plotinus, aliique horum sectatores, qui unico consensu animas immortales esse fatentur, eas corporibus priores affirmant, et esse quamdam animarum multitudinem, et quae delinquunt, in corpora demitti, ut dixi, et pigrorum quidem animas abire in asinos, rapacium vero in lupos, dolosorum in vulpes, mulierum amore fruentium in equos. Sed Ecclesia divinis astipulans Scripturis, animam una cum corpore creatam aflirmat, non alterum altero prius, ut vecordi Origeni visum est. Propter has igitur nefarias et perniciosas opiniones, imo potius nugas, vos hortamur, o sanctissimi Patres, It in unum collecti, subjectam expositionem diligenter perlegatis, ct singula ejus capita damnetis, et anathematizetis una cum Origene omnes qui idem sentiunt, aut senlient ad finem.