Latin
24.1 to 24.12
Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem 24.1-12
Unproofread scanNot analysed yet
XIII. Si quis defendit impiam epistolam quam ad Marim Persam hæreticum Ibas scripisse dicitur, quæ abnegat Deum Verbum bominem factum esse, et dicit non Deum Verbum ex virgine incarnatum, natum esse, sed purum hominem ex ipsa esse natum, quem templum vocat, ut alius sit Deus Verbum, et alius homo; et super hæc injuriat Ephesinam primam synodum, quaM sine inquisitione et examinatione ab ipsa Nestorio condemnato, et sanctum Cyrillum vocat haereticum, et duodecim ejus capitulo impia dicit, Nestorium autem et Theodorum cum iMpiis eorum conscriptis collaudat et defendit. Si quis igitur, sicut dictum est, eamdem ipsam epistolam vindicat, vel rectam eise dicit ipsam vel partem ipsius, sed non anathematizat eam, anathema sit. Tali ergo impia epistola juste anathematizata0 propter insertas ei blasphemias, Theodori et Nestorii impiorum sequaces conantur dicere, susceptam esee eam a sancto Chalcedonensi concilie. Boc autem dicunt, sanctam quidem Chalcedonensem synodum calumniantes, nomine autem ejus festinantes debita condemnatione liberari Theodorum et Nestorium, et impiam epistolam, pro qua Ibas sæpius accusatus, non est ausus eam suam dicere propter insertas ei blasphemias. Et hæc demonstrabimus ex his quæ diverse de ista causa mota sunt. In his enim quæ apud Photium et Eustathium [a Photio et Eustathio] Tyri acta sunt, cum accusaretur prædictus Ibas de injuriis S. Cyrilli, manifeste confessus esi, post unitatem Orientalium, quae ad sanctæ memoriæ Cyrillum facta cst, nihil injuriosum de eo coisse. Epistola autem plena predictis blasphemiis, pro quibus accusabatur Ibas, multas contra S. Cyrillum injurias continens, facta esse ostenditur post unitatem ad Orientales factam, ex quo demonstratur Ibas eam aboegasse. Unde prædicti Photius et Eustathius satisfacientes accusatoribus in scriptis definierunt, prædictum Ibam omnia contraria epistole peragere sicut judicium ab eis de hoc datum significat.