Latin
24.13 to 24.21
Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem 24.13-21
Unproofread scanNot analysed yet
Sed cum Ibas non adimplesset ea quae illi iudicaverunt, ejectus est ab episcopatu propter blasphemia prædictæ epistolae, et Nonnus pro illo ordinatus est, qui et consedit in sancto Chalcedonensi concilio. De eisdem igitur etiam Chalcedone accusatus memoratus Ibas post lectionem impiæ epistolae non est ausus eam suam esse confiteri, sed statim ipsis verbis intulit, alienum se esse eorum quae ei inferebantur. Unde sancta synodus, cum ei non sufficeret abnegatio Ibæ, quae facta est de impiæ epistola compulit eum contraria ei peragere, id est reprobatam in ea rectam fidem confiteri, et Ephesinam primam sanctam synodum suscipere, et sanctum Cyrillum Patrem et doctorem ascribere quas in eadem impia epistola injuriantur, et Nestorium impiumque ejus dogma anathematizare, quæ et impia epistola defendit et collaudat. Si igitur et ipse Ibas propter impiam epistolam sæpius accusatus, non est ausus eam suam dicere, sed etiam Chalcedonense sanctum concilium omnia ei contraria compulit emim peragere: quomodo eadem sancta synodus memoratam epistolam susciperet, et condemnationi impietatis quæ in ea continetur, sese subjiceret, a qua Ibam liberare festinavit? Quoniam autem omnes blasphemias epistote prætermittentes hæretici, hoc solum ex ipsa proferunt, quod ad decipiendos simplieiores scriptor epistolae dixit, hoc est, duas naturas, unam virtutem, unam personam; demonstrabimus quod ipse etiam in hoc suam commiscuit impietatem. Cujus enim diceret duas naturas et unam personam, qui abnegat Deum Verbum incarnatum de sancta et gloriosa Dei Genitrice et semper virgine Maria, et natum esse ex ipsa? Sed certum esi, quod unicuique naturæ suam personam attribuit, sicut Theodorus et Nestorius in suris libris blasphemantes exposuerunt, quos defeadit scriptor epistolæ cum eorum impietate. Illi enim aperte dicentes duas personas Dei Verbi et Christi, quem purum hominem vocant, per affectualem eonjunctionem, et per eamdem dignitatem et honorem unam personam apparere dicunt;