Latin
24.22 to 24.25
Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem 24.22-25
Unproofread scanNot analysed yet
sed et duarwn naturarum unam virtutem sive potentiam 4ieens scriptor epistolae, manifestus est quod et iR hoe memoratos hæreticos sequitur, Theodoram quidem dicentem in diverais libris de incarnatione impie expositis, Nestorium autem in multis quidem scriptis, et maxime in epistola scripta ad Alexandrum Hierapolitanum haereticum, quod duarum naturarum una est auctoritas, et una virtus, sive potentia, et una persona [secundum unam] per dignitatem eumdemque honorem: ex quo ostenditur, qui scripsit epistolam, secundum illorum perfidiam pro personis usus vocabulo naturarum. Una enim auctoritas, et una virtus sive potentia, et una dignitas et idem honor, non in diversis naturis, sed in diversis personis ejusdem substantiae dicitur, quod in sancta Trmitate confitemur. Unde et sancti Patres anathematizaverunt eos qui per auctoritatem, aut virtutem, sive potentiam, aut dignitatem, aut aequalitatem honoris, dicunt Deum Verbum unitum esse Christo; quem purum hominem vocant Theodori etNestorii sequaces, sed non secundum subsistentiam Dei Verbi ad carnem animatum anima rationali et intellectuali, unitatem factam esse confitentur.