Latin
27.1 to 27.13
Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem 27.1-13
Unproofread scanNot analysed yet
Si vero quidam dicunt, non oportere Theodorum post mortem anathematizari, sciant qui talem hæreticum defendunt, quod omnis hæreticus usque ad finem vitae in suo errore permanens, juste perpetuo anathemati et post mortem subjicitur. Et hoc in multis hæreticis et antiquioribus et propioribus factum est, id est Yalentino, Basilide, Marcione, Cerintho, Manichæo, Eunomio, et Bonoso. Hoc autem idem et in Tbeodoro factum est, et in vita accusato, et post mortem anathematizato a sanctis Patribus, quibus si tradere noluerint at haeretici ejus defensorea, vel impiæ epistolæ, quam ipsi defendunt, ttedant. Quae licet Theodorum collaudet, manifeste tamen dicit, quod in Ecelesia a sanctis Patribus anathematizatus esi, et es iUo plurima inquisitio facta est de ejus conscriptis, ut pote plenis impietate. Hoc autem tunc faciebant catholicæ Ecclesiæ doctores, ne simplicieres legentesillius impia conscripta, a recta fide declinarent. Quod autem impii, licet non in vita in suam personam anathema susceperint, tumen et post mortem anathematizentur I catholica Ecclesia, ostenditur a sanctis synodis. Nicæna enim synodus eos qui impii [Impiam] Arii sectam colunt, sine nomine anathematizavit. Que autem Constantinopoli congregata est, impiam Macedonii hæresim similiter condemnavit; sed tamen sancta Dei Ecclesia et post mortem Arium et Macedonium neminatum anathematizat. Cum autem ex multis probationibus convincuntur, quod supervacue et impie agunt qui Theodorum et impietatem ejus defendunt ad aliam vanam occasionem confugiunt,dicentes non oportere eum anathematizari eo quod in communicatione Ecclesiarum mortuus est. Oportebat autem scire ees quod illi moriuntur in communicatione Ecclesiarum, qui commune pietatis dogma, quod in universali Ecclesia praedicatur, usque ad flnem servaverunt. Iste autem usque ad mortem in sua permanens impietate, ab omni Ecclesia ejectus est. Itaque et omnis plenitudo Mopsuestenæ Ecclesiæ, in qua episcopus dicitur fuisse propter blasphemias, ob quas paganis cum invenisset quod paganis et Judæis et Sodomitanis a sanctis Patribus connumeratus est, deleverunt ipsi ex illo a sacris Ecclesiæ diptychis ejus nomen, sicut gesta de hoc in eadem civitate apud concilium episcoporum illius provinciae confecta ostendunt.