Latin
27.14 to 27.32
Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem 27.14-32
Unproofread scanNot analysed yet
Miramur igitur Tbeodori sequaces, qui eum et impietatem ejus tanquam suam defendunt, cum Ecclesia, in qua fuit episcopus, ut pote haereticum ex multis temporibus eum ejecerit. Quod autem ad condemnationem suam talem occasionem [prætextum] proponunt defenseres Theodori, scire licet et ex ipso adversus Judam facto tremendo judicio. Ille enim cum putasset latere eum qui occulta bomiuum cognoscit, sacramentis communicavit caRn apostolis: sed tamen nihil ei profuit quod cum dolo communicavit. Sed licet post mortem ejus da. . decim nominati sint discipuli, sicut Joannes evange lista dicit: Thomas autem, qui Didymus dicebatur, unus ex duodecim, non erat cum ipsis quando venit Jesus (loan. XX): tamen hoc non liberat Judam a condemnatione, aut connumerari facit apostolis. Unde post ascensionem Domini, apostoli per suam sententiam eumdem Judam etiam post mortem condemnaverunt, et alium pro illo introduxerunt (cot. I). Quod autem vaoam occasionem proponunt, dicentes non oportere haereticos mortuos anathematizari, et cx ipsis Domini verbis ostendemus. Impios enim et adhuc vivos, mortuos nominat, dicens: Dimitte mortuos sepelire mortuos suos (Matth. VIII): sicut justos et jam defunctos, vivos nominat. Dicit enim de Abraham et Isaac et Jacob, quod Deus non est Deus mortuorum. sed viventium (Matth. XXII). Si ergo secundum verba illorum non oportet haereticos mortuos anathematizari, nec viri hæretici anathematizabuntur, quos Dominus mortuos vocat, quia separati sunt ab ipso qui dixit: Ego sum vita (Joan. XI et XIV), et secundum eos jam nec vivi, nec mortui hxretici anathematizabuntur; et sine causa,secundum illos, apostolica doctrina (Galat. I) tradit anathematizari eos qui tradunt præter quod accepimus: sine causa sanctæ synodi haereticos condemnaverunt, sine causa et alii saucti Patres et doctores Ecclesiæ haereticos anathematizaverunt. Inculpent autem et Jeremiam prophetam dicentem: Exsecrandus qui opera Domini facit negligenter (Jer.