Latin
5
Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem 5
Unproofread scanNot analysed yet
S. Petri episcopi Alexandriæ et martyris, ex primo sermone, quod nec prxexstitit anima, nec, cum peccasset, propterea in corpus missa est: <Duximus quædam de primo e terra terreno bomine proponenda, ut demonstretur unum et eumdem eodem in tempore esse factum: quamvis particulariter nonnunquam interior et exterior homo dicatur. Nam etsi, secundum salutarem sermonem, qui interiora fecit, exteriora quoque fecit: tamen semel et eodem tempore, id est eadem die, cum dixit Deus: Faciamus hominem ao imaginem et similitudinem nostram; ex quo perspicuum est, non ex congressu, quasi aliquid aliud antecesserit, et ex alio loco convenerit, factum esse. Nam si congressus fuit, quamobrem descriptum est quod jam factum fuerat? Et post alia: Itaque non recipitur, ante corpora in coelo peccare animas, quæ prorsua ne ante corpora quidem substiterunt; hæc enim doctrina a paganorum philosophia est, quae peregrina est, et ab iis aliena, qui pie in Christo volunt vivere.