Latin
4
Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem 4
Unproofread scanNot analysed yet
Quod autem et sancti Patres, sequentes inspiratas divinitus Scripturas, talem doctrinam condemnarunt, una cum Origene, qui hæc commentus est, jam quidem ei iis quæ illi dixerunt, aperte ostendimus: nihilo tamen secius et ex insequentibus Patrum testimoniis sumus demonstraturi. Ac primum sanctum Petrum, qui episcopus Alexandriæ et martyr fuit, proponemus, testimonium nostris his sermonibus perhibentem.