Latin
7
Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem 7
Unproofread scanNot analysed yet
Dixit quoque sanctus Athanasius, qui et ipse episcopus fuit Alexandriae, in sermone de beati Antonii vita: <Quomodo nos irridere audctis, qui dicimus Christum hominem manifestatum esse? cum et vos demente animam esse definientes, eam errasse dicatis, ac de apside coeli in corpus cecidisse? >Attendant qui audiunt, sanctum Athanasium iis aperte adversari qui mentem præexistere dicunt, et ex ea animam ortam, quæ peccato se contaminavit, acce coeli convexo in corpus decidisse.