Latin
8
Justinianus Imperator, Liber Adversus Origenem 8
Unproofread scanNot analysed yet
Ejusdem S. Athanasii e sermone secundo contra Arianos: t Omnis creatura aspectabilis in sex diebus facta est; ac prino quidem die lux, quam vocavit diem; secundo antem firmamentum; tertio, collectis aquis ostendit aridam, variosque in ea produxit fructus; quarto, fecit solem et lunam, omnemque stellarum chorum; quinto, maris natatilium, aerisque volatilium generationem condidit; sexto, fecit iri terra quadrupedcs, ac demum hominem, qui ex anima rationali est et corpore. Ac invisibilia ejus a creatura mundi, per ea quæ facta sunt intellecta conspiciuntur (Rom. I); ct neque lux est ut nox, neque sol ut luna, nequc angeli sicut throni, neque hi ut potestates; scd creaturæ quidem omnes sunt, unumquodque autcm eorum quæ orta sunt, secundum genas in pro-. pria substantia, ut factum est, persistit ac manet. a Eccc sanctus quoque Alhanasius tradit, post omnes creaturas Deum fecisse hominem ex corpore et anima intellegente ac rationali. Neque enim dixit, corpus post omnia factum esse, ut præexistens anima in id ingrederetur: sed dixit, post omnes creaturas hominem esse factum, qui ex anima rationali est et corpore: ostendens, utraque, id est corpus et animam Deum simul fabricatum esse.