Latin
IN MYOPIAE AETIOLOGIAM DYNAMICAM. IOS
Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 107
Unproofread scanNot analysed yet
–Hominis et cujusvis mammalium oculo facultas inest, ut ipse multifariis distantiis corporum cernendorum coaptari valeat: id quod per somaticas potissimum modificationes obtineri posse a superius expositis artificialis pressionis effectubus comperiebamus. Providum, ad eundem scopum, mechanismum illis avibus traditum fuisse, quae per diversas aëris regiones volitantes, diversa egent oculi efficacia frangenti, anatome comparativa monet. Animantia demum, quorum physica informatio atque existentiae modus aëris et aquae alternam habitationem iis vindicant, locum occupantia inter utrumque medium, et mechanismo hinc oculari inter utrumque medio egentia, ita informari prostiterant, ut propriae lenti duplex quodammodo luderetur officium, planiusculae nempe animalium in aëre degentium, atque illorum subsphaericae, quae undas continuo colunt. Simplicissima scleroticae modificatio bifarium scopum concessit, ipsamque in Phoca a cl. Blumenbachio 1) primum compertam iconibusque illustratam haud valde absimilem detegebant in nonnullo amphibio ulteriores indagines. –Quod ex praegressis casui nostro unice adcommodandum vellemus, est relativa lentis mobilitae, musculis bulbi ocularis tribuenda, hancque ex analogiae argumento inconspicue, saltem homini non contendendam credimus. Haecce insimul perpendentes, credere non ambigimus, quod emendandam sub peregrinatione myopiasm iterum ad materiales modificationes reducere liceat. Pe1) Blumenbach, de oculis leucaethiopum atque iridis motu commentatio. –Goettingae 1786, pag. 22. regrinantes liberiorem coeli amplitudinem lucramur, panditur in dies visionis campus, longioresque decompositae lucis fasciculi pupillam subeunt: ast, dum fusiorem sano oculo exhiberent naturam, myope frustrandi, infirmamque concedentes visionem.