Latin
IN MYOPIAE AETIOLOGIAM DYNAMICAM. IOS
Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 108
Unproofread scanNot analysed yet
–Quae per obviam et cuique resumendam experientiam extra contentionem ponuntur, sunt ergo: 1) Forma oculi passim modificata; id quod specialius anteriori bulbi hemisphaerio et relativo lentis situi refertur. 2) Artificialis myopiae et presbyopiae eliminatio. 3) Artificialis myopiae et presbyopiae productio. 4) Indoles obtentorum effectuum illi identica, quam gignunt alibi supposita mechanismi ocularis sphalmata, cui illa, quae pridem consulte invitabantur, aeque identica forent, atque exinde negativae objicientis auctoris propositionis refutatio, transitum sternens ad positivae disquisitionem. Positivam propositionem, ordinis gratia, duplici adspectu excogitari posse alibi monuimus: rationes illi obsequentes aeque nunc inspecturis, harum quoque duplex construanda esset series: illa, quippe quae myopiam veluti vitium mere dynamicum habet, et quae vitium strictius pro topico torpore declarat. Haec igitur priori pertinerent: 1) Temperamentum nervosum et haud temnenda ingenii acies myopiam saepissime comitantur; 2) Peregrinationes ad annos protractae morbum radicitus averruncant; 3) Dubium est, quod diuturna corpusculorum contemplatio ipsum allicere valeat; 4) Exstant nonnulla exempla myopiasis brevissimo tempore exortas. Priori argumento spontaneum profertur responsum, quod, quae interdum vigeat temperies nervesa, mox nullam fovere possis cum vitio, de quo est sermo, relationem, mox nonnisi coëffectum sistere causarum myopiae auspicantium, veluti sunt infensi vitae sedentariae satellites. Quin interim nutanti oblectemur cranioscopiae theoria, momentosam ingenii aciem facile ad ea referre possemus, quae alibi tetigimus. Alterius propositionis, per se spectatae, nullum est dubium. Pluribus attamen, quae reapse exstant exemplis myopum virorum, qui diutinas peregrinationes exantlati sibi gratulabantur modo leniminis modo medelae, altiorem significatum inesse credimus. Alaeriora vegetationis munera, acbyGoogl cersita lymphaticorum energia, uberior sanguinis dephlogisticatio aequabilisque inprimis virium dispensatio, veluti communiora adminicula, quae organismus sub peregrinatione assequatur, nonnisi emolumenti huic erunt: ut tamen hujuscemodi adminiculis in oculum indirecte agentibus adeo gravem mutationem tribuere fas sit, opus esset ostendere, aliis ad eundem scopum auxiliis naturam destitui. Sed illerum ad amussim hic negligitur ratio: idque culpa eo minus ignoscenda, quo illa facilius deprehendere licet, unice physiologiae immorando.