Latin
IN MYOPIAE AETIOLOGIAM DYNAMICAM. IOO
Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 113
Unproofread scanNot analysed yet
Plura adferentibus in aegra aetate myopiasis exempla non impudenter renitentes, immite fatum objicimus plurium inter hujusmodi aegros, qui ita ab individualis conditionis servitute premuntur, ut neque amplexato vitrorum usui, neque penitiori oculorum labori unquam valedicere queant; talium igitur causarum series, quae myopiam per se allicere pares essent, premit senescentia visus organa: renititur natura, sed beneficus renisus sub illarum dominio praefocatur. –Quantum praedicata Lalandii, Swamerdamii, Leuwenhoeckii aliorumque myopes obeuntium exempla post haecce aestimari possint, patebit. Tertium ipsius propositionis argumentum, propitiam concavarum lentium actionem ex eo aperiens, quod uberiorem lucis undam retinae impellant, non solum vulgatiori physices theoremati adversatur, sed illi quoque pupillae conditioni, quae a temporario concavae lentis officio determinatur. Iris revera eo temporis intervallo contractior jam sua ex parte plura lucis stamina rejicit: concava vitri superficies, altiori muneri incumbens radios a centro frangendi, hos, donec vigeant naturae leges, nullatenus congeret, sed dissipabit; fiet inde, ut plures lucis fasciculi, qui corneae appulissent, non appellant; plures, qui pupulam subivissent, non subeant, eorum vero, qui lentem trajiciunt, convergentia jam antea imminuta, longiores in vitreo efformentur coni, oculi fundo strictius impingentes, illumque efficacius exstimulantes. Non ergo adaucta lucis copia illa est, quae stimulum intendit, sed sub lucis copia absolute imminuta, adaucta summa focorum, quae retinam propius impetunt, ea est, quae intensiorem stimulum ponit. Eidem principio inhaerendo exploratum haberemus, corpora oculo myopis propiora non RADII script. ophthalm. min. III.