Latin
IN MYOPIAE AETIOLOGIAM DYNAMICAM. IOO
Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 114
Unproofread scanNot analysed yet
ex eo melius percipi, quod uberiorem lucem reflectant, sed quod pupillae talia mittantur stamina, quae majoris divergentiae causa in focos aguntur retinam propius contingentes; dynamicae e contra theoriae nulla pateret ratio, cur intensae solis luci haud idem ludatur concavarum lentium munus; clariuscula enim sub luce solari ac sub diffusa intuitio myopi aeque ac presbyti et sano communis est. Quartum assertum eo tendens, ut ratio eruatur, qua concavorum vitrorum abusus morbosam myopiasis conditionem adauget, nequaquam directum argumentum suppeditat, sed editam de torpore nervi optici propositionem, quae rite propugnata illi reapse fulcimentum dedisset, aliis tantum verbis enunciat. Momentis attamen, quae priori infensa, posteriori quoque objiciebantur, haec adhuc accedunt. a) Iridis mobilitas, retinae nervorumque ciliarium ad lucem receptivitas, sub perenni lentium abusu neque hilum franguntur. Id firmat photophobia iis aeque ac sanis hominibus sub eadem lucis intensione invitanda. 5) Sub conspicuo myopiasis gradu insigne semper manet nerveae facultatis robur, diutinis laboribus par. c) Myopiasi increscente, oculus luci passim minori acquiescit, ita ut summe myopes literas typis excussas tali sub die intueantur, sub quo oculus sanus neque majores discriminat. d) Potiores satellites amblyopiae amauroticae (visus reticulatus, interruptus, myodesopsia, hemiopsia) adeo evolutam myopiam nunquam comitantur. e) Raro adventantes in nigrae suffusionis primordiis mox myopia mox presbyopia, nullum fovent nexum essentialem cum dynamica retinae laesione; secus enim contingere deberet, ut ex illis speciebus nonnisi una eademque semper illa esset, quae amblyopiae sociatur; dein ut morbi primordiis in universis casibus comitaretur. Id tacite compertus cel. Beer, praegredientes modo myopiam, modo presbyopiam nonnisi tamquam interpretes accedentis vitii aut potentiarum moventium, aut Impossibilitas noxam illuoculi humorum habebat 1). –strandi, quam lentium abusus gignit, quin iterum indulgea1) Beer, op. cit. Band II. S. 428, §. 16. mus topici torporis ideis, unice viget in tali theoria, quae a quovis somatico abhorret; diligentior enim contemplatio oculi lentibus obsequentis omni declaratione non caret.