Latin
DE LONGITUDINE, LATITUDINE ET
Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 138
Unproofread scanNot analysed yet
DE LONGITUDINE, LATITUDINE ET DIRECTIONE CANALIS NASALIS, II 1 AUCTORE ,τῶν τοῦ JO. JAC. CAROLO LA HARPIO MED. ET CHIR. DOCT. HELVETO-VALDENSI I). ,per conἴη 4 -Longitudinem tubuli in canalem nasalem immittendi hactenus non satis certam statuere potuimus. Quidam auctores dixerunt, ductum nasalem longitudinem novem linearum apud adultos explere, quatuor quinqueve in infantibus; accuratior vero rei investigatio docet, hanc longitudinem inter quinque et decem lineas apud adultos, pro faciei extensione, oscillare 2). Itaque instrumentum, quo ductus nasalis longitudinem metiamur, haud inutile videtur; tale autem instrumentum plurimis imperfectionibus semper obnoxium manebit. 1) Hae observationes desumtae sunt ex auctoris Dissert. inang. ,cel. Himlyo dicata, de tubuli metallici immissione in cura obstructionis ductus nasalis. Gottingae 1827. 8v0. inde a §. Ex extensione quidem faciei longitudinem ductus nasalis circiter aestimare possumus; talis autem aestimatio hic non sufficit, propter frequentiam aberrationum et deformationum ossium taciei, praesertimque eorum, quae narium cavitates efformant. (Vid, infra).