Latin
DE LONGITUDINE, LATITUDINE ET
Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 139
Unproofread scanNot analysed yet
J. J. C. LA HARPE DE CANALI NASALI. Sequens mihi in mentem venit, illudque propono meliore deficiente et exspectando perfectius, quod votis et consilio meo malius conveniat. Instrumentum meum specillum refert, duobus caulibus compositum, e quibus unus alterum excipit; caulis longior et externus duabus laminis inferne superneque mitis constat, quae caulem breviorem infra articulatum inter so recipiunt. Hic vero caulis brevior duobus membris permobilibus inferne terminatur, e quibus ultimum cam extremitate inferiore caulis externi seu excipientis articulatur; caulis autem brevior internus seu articulatus seu mobilis, tali modo constitutus est, ut extremitate superiore depressa, inferior plicetur et ramulum lateralem in instrumentum sub angulo recto incidentem efformet. Ceterum figura verborum inopiae succurret 1). quando hoc instrumento ductum nasalem metiri volumus, caule mobili retracto et elongato, ita ut instrumentum specillum simplex referat, hoc in ductum penitus immittimus, donec fossas nesales permeans concham inferiorem aut fundum fossarum nasalium attingat; tunc instrumente in hae positione firmiter retento, ita ut graduationes nec non annuli ansaeformes operatorem versus spectent, caulis mobilis digito prorsus deprimitur, dum immobilis sustinetur, et ramulus lateralis in meatu inferiore hoc modo explicatur. Nunc operater instrumentum prudenter elevat, donec ramulus lateralis partem superiorem meatus attingens, motum ascensionis instrumenti omnino cohibeat; instrumento hoc in loco rursus firmiter retento, lineam graduationis ad orificium ductus nasalis animadvertimus et ita longitudinem ductus obtinemus. Hujus longitudine hoc modo definita, instrumentum denique in nasum penitus rursus immergitur et caule mobili retracto, instar specilli removetur. Plerumque autem accidit, gradustiones sanguine foedatas aut partibus mollibus tumefactis tectas, haud numerari posse: hoc in casu, circino, cujus cuspides vel tribus vel quatuor lineis distent, sumto, graduationes sequenti modo I. Si PIIII. III. αιτʼ ἐν τε ισενεται γίν. τεθεὶ 2 /ἐι ει εἴτε ρυι ι ἡ διδυνει. 440 J0. JAC. CAR. LA HARPE definiemus: cuspidem unam orificio superiori.