Latin
DE DACRYOLITHIS SEU POTIUS
Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 151
Unproofread scanNot analysed yet
Disquisitio quidem accuratior tam mechanica serrae discissione quam chemica analysi, et origini et formationi calculi multum lucis affertet, nisi ab aegro, corpus delicti incolume servare cupienti, pertinaciter refutata esset. Humores in viis lacrymalibus secreti et ad hunc caleulum procreandum maximi fuisse momenti, dubitari jam ob eam causam non potest, quod semper majori copia adsunt quam alii humores, quod lacrymae maximam saltem partem a punctis lacrymalibus exceptae non in meatum narium infimum pervenerunt, sed supra stagnaverunt, quod dacryocystitidis stadium blennorrhoicum sine dubio ortum est, et inde magna muci copia secreta. Quamvis autem alii in naso secreti humores perficiendum hoc concrementum lapideum, quantum valerent, adjuvissent, prae omnibus tamen, ut supra demonstratum, systematis lacrymalis humores considerandi sunt, eamque ob causam etiam maximo cum jure et huic calculo fortasse nomen dacryolithi est imponendum. E picrisis. Symptomata in hisce duabus morborum historiis nobis obvia colligentes, penitiorique disquisitioni submittentes, haec praecipua invenimus. Ambo aegroti constitutionis erant arthriticae et jam mediae aetatis. In superficie laterali externa nasi elevatio fabae similis sed ea major conspicua erat, supra quam cutis paulisper modo rubrior, quam in natura observamus, apparebat. Tumor hic per longum tempus sine ullo mutationis signo in statu praesenti perseveravit, ejusque ambitus neque major neque minor factus; sicuti etiam compressione non evacuatus est, ut in aliis sacci lacrymalis tumoribus fit, ubi, si bene et convenienter comprimitur, humores contenti aut supra per puncta lacrymalia, aut in meatum narium infimum per ductum nasalem proveniunt; calculo etiam amoto tumor deminutus quidem est, sed non plane deletus, cum membrana mucosa sine dubio ad polyposam pervenerit degenerationem.