Latin
DE DACRYOLITHIS SEU POTIUS
Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 152
Unproofread scanNot analysed yet
Ad haec symptomata adhuc adveniunt: Continua fere sternutationis irritatio, quae revera, ut ei satisfacerent, aegros coegit; siccitatis dimidii nasi sensus molestus, humoribus nempe supra stagnantibus neque ad exitum narium usque provenientibus; aërisque transitus impeditus, quo venit, ut vocis etiam sonus mutaretur, aegrique (falsa expressione) per nasum loquerentur; inprimis autem dolor acutissimus, qui in naso incipiens sensim per oculum lateris affecti, in quo statim omnia inflammationis signa observabantur, per genam regionemque frontalem se expandit. Lacrymarum defluxus per genas nullus fere aderat, et interdum modo guttae nonnullae proruebant, major autem copia a punctis lacrymalibus tarde quidem excipiebatur, sed calculo e naso diremto humoris membranam Schneiderianam corrodentis aquosi, interdum sanguine mixti, magna copia profluxit, quae tandem remediis contra lithiasin laudatis adhibitis sensim diminuta et ita correcta est, ut caustica vis plane desumeretur. Certissimum autem signum erat exploratio cum specillo, qua in uno aegroto certiores erant facti medici, calculum revera adesse, cujusque ope sine dubio in altera aegra, si prius ad auxilium implorandum venisset, jam antea, quidnam malum esset, quo laboraret, statuere licuerit. Ex his, quae numeravi, signis jam intelligere licet, morbum hunc, quem lithiasis speciem habere possumus, a sola dacryocystitide, aut hernia et hydrope lacrymali, aut fistula lacrymali multis in rebus differre, sicuti etiam a polypo in naso haerente quam maxime distat, quamvis cum omnibus hisce morborum speciebus nonnulla ei sint symptomata communia.