Latin
DE DACRYOLITHIS SEU POTIUS
Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 153
Unproofread scanNot analysed yet
In hydrope sacci lacrymalis elevatio fabae similis in facie etiam paulum infra angulum oculi internum apparet, compressione etiam tum nil in meatum narium infimum premitur, quod in hernia adhuc contingit, quae inde evacuatur, sed mox iterum se implet, quia ductus nasalis ibi nondum clausus est; sed dolores non tam magni, tam cruciantes adsunt, neque dimidiam faciei partem una arripiunt, sicuti in dacryolithis fieri videmus, nisi hydrops ita accrescat, ut rumpi minetur, quo in casu etiam magnos dolores affert, sed tunc ad magnitudinem ovi columbini augeri potest Dacryocystitidis symptomata etiam huc et illuc non conveniunt. Regio sacci lacrymalis elevata est, et tumorem ostendit dolorificum, eodem ipso etiam tempore siccitas in naso adest; sed epiphora quoque, punctis lacrymalibus humorem non excipientibus, quae in dacryolithis fere nihili habenda, ut supra memoratum, hac in sola inflammatione quam maxima est, ita ut lacrymae totam faciem oppleant, Sed jam facile intelligendum erit, omnia fere alia dacryocystitidis symptomata adesse debere, nam inflammatio sacci lacrymalis certe adest aliis symptomatibus adhuc mixta, quae magis cum polypo narium conveniunt. Sicuti omnes fere morborum species ob locorum vicinitatem sese procreant, aut certe symptomata alius morbi simulant. In fistula lacrymali vera cum apertura externa dubium nullum adesse potest, cum apertam eam videamus, et in fistula, quae interne aperturam suam habet, caries ossium adest, et aeger igitur saniem ichorosam foetidissimi odoris emungit, quod in dacryolithis non fit, et hocce modo aliis symptomatibus omissis facile utrumque morbum dignoscere valemus. In alia parte etiam symptomata nonnulla invenimus cum iis, quae polypum in naso adhaerentem indicant, convenienfistula lacrymalis tam tia ita, ut ex duorum morborum verae quam spuriae et polypi nasalis –symptomatibus constare hunc morbum contendere liceat. A polypis nasalibus cruciatus aeger de coryza queritur olfactoriique defectu, nasus ita gradatim clauditur, ut aëris 1) Weller, die Krankheiten des menschlichen Auges. Ste Auflage. pag. 150. ne minima quidem pars ad fauces transire aut inde redire possit, humoris non caustici sed saepius sanguinolenti magna copia e naso proruit, cavitatis nasalis parietes expanduntur, ipsum narium septum ad alterum latus premitur.