Latin
DE DACRYOLITHIS SEU POTIUS
Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 165
Unproofread scanNot analysed yet
Sed cum oculum post mortem cuniculi accuratissime pervestigaremus, omnia sana inventa sunt, lentis crystallinae autem ne minimum vestigium quidem; ita ut existimandum sit, omnes lentis particulas ex oculo fuisse remotas, aut, quod non ita raro fit, resorptionis vi conrumtas. Eadem fere in oculo sinistro observare licuit. In statui sano omnes erant oculi partes; deerat autem prorsus et lens crystallina et capsula lentis. Omnes tunc oculorum reliquias spiritu vini perfudimus, an quid in iis obcoecaretur observantes, quod vero factum non est, nisi in oculo, cujus in experimenti sexti descriptione mentionem fecimus. Quo argumento probatur firmissimo, lentis ne particulam quidem adfuisse. Si fieri posset, ut lens crystallina regeneraretur, in cuniculis junioribus majore, credidimus, cum exspectati eventus spe posse id periclitari, facta igitur est lentis extractio in cuniculis tribus, quatuordecim vix dies natis. In hisce quanto propter parvulam corneam perangustamque oculi cameram anteriorem difficilior operatio est, tanto promtius exterriti conquiescunt, quidquid eveniat patientes. Experimentum nonum. Ex oculo sinistro lens crystallina cultri Siegeristi ope (Beerii justo latior visus est) extracta est, sequentibus sanguinis guttulis aliquot, et iridis prolapsu sponte recedente. Spiritui vini immersa lens est; demissus cuniculus in locum umbrosum, ab inflammatione parum affectus e matre laetus sugebat. Experimentum decimum. Post dies sex, cum ex inflammatione nil esset verendum, in ejusdem cuniculi oculo dextro extractio facta est.