Latin
DE DACRYOLITHIS SEU POTIUS
Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 166
Unproofread scanNot analysed yet
Successit felici eventu; lens crystallina in spiritu vini ceteris adposita. Post dies septemdecim utriusque oculi dissectio omnia sana ostendit praeter rugas in retina nonnullas. De lente detegi nil potuit. Experimentum undecimum. Keratotomiae operatione ex oculo sinistro lens crystallina sola atque integra remota est. Inflammationis decursus aberrare a ceteris parum videbatur, neque aliud quid est, quod describamus. Experimentum duodecimum. Diebus sex praeterlapsis alterius oculi operatione in eodem cuniculo, eodem atque in prioribus eventu facta, lentem crystallinam in spiritu vini servavimus, cuniculum matri commisimus. Latam in cornea cicatricem obductio anatomica post dies septemdecim instituta, ceterum nil morbosi nisi lentis jacturam in utroque oculo ostendit. Experimentum decim. tertium. Operationem eandem in oculo sinistro superstitis unius cuniculi cum perfecissemus facili opera, lentem crystallinam servavimus. Cuniculus bene se habebat per dies septem; tum dibzy G Goo Experimentum decim. quartum in oculo dextro instituimus, de quo, ex voto successisse omnia, sufficiat afferre.