Latin
SECTIO SECUNDA
Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 186-2
Unproofread scanNot analysed yet
SECTIO SECUNDA. De hemeralopiae aetiologia. De causis hemeralopiae remotis. Remotarum, quas dicunt, causarum respectu habito varia constituta sunt a variis hujus rei scriptoribus hemeralopiae genera, et habet sane, quo sese commendet hoc discrimen, praxin potissimum si spectemus. Hunc nimirum in modum duo hemeralopiae genera distinxit Bampfield (l. c.) ,idiopathicam scilicet atque symptomaticam hemeralopiam, ita quidem, ut alteram eam intelligat, quae absque primario totius organismi morbo consistat; alteram eam, quae aut praegressis aut simul obtinentibus scorbuti symptomatibus denotetur, scorbuticae nomine hinc inde insignitam.