Latin
SECTIO SECUNDA
Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 187
Unproofread scanNot analysed yet
Quae quidem licet verissima sint, tamen hoc non negligendum esse videtur in primo illo genere, quod congenita quoque huc referri debeat hemeralopia; et in altero, quod non in scorbuto tantum positum sit, verum etiam in vitiis digestionis et in perturbato sanguinis cursu, id quod facile stabiliri potest Scarpae (I. c.) ,Fournieri 1) aliorumque experientia. Jam vero missa si haec faciamus, hoc bene teneamus necesse est, singularem quandam hemeralopiae progignendae dispositionem, vel e peculiari corporis constitutione, vel ex aetate, vel e sexu, vel e temperamento, vel denique ex singulari oculorum conditione profectam non deprehendi; quippe quae et utriusque sexus et cujusvis aetatis homines afficiat; quod ut demonstrem, hoc sufficiat monuisse, oculos sive coeruleae sive nigrae iridis ab illa comprehendi; quamquam negare nequeat, quin in diversis hemeralopiae generibus certus quidam iridis color sit, in idiopathica nimirum hemeralopia coeruleus plerumque aut ravus, in hemeralopiae vero ex haemorrhagia suppressa enata plerumque niger; oculi ceterum coerulea iride instructi propensiores esse videntur ad conservandam hemeralopiam extincte jamjam in reliquis corporis partibus scorbuto. Hemeralopiam vero semel exortam, sive remediis repressa sit, sive natura opitulante, satis magnam ipsius redeundae relinquere opportunitatem docet experientia. In causarum vero externarum earumque remotarum consideratione discrimine quodam opus est talium quippe rerum, 1) Sur lhemeralopie, dans le Recueil periodique dobservations de medecine. Tom. IV. p. 176. quae vel tamquam praedisponentes morbo antecedunt et corpus aptius reddunt ad progignendam hemeralopiam, vel speciatim vim in oculos exserunt, tamquam causae hemeralopiae occasionales.