Latin
SCLERONYXIDIS SEQUELIS EARUMQUE
Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 79
Unproofread scanNot analysed yet
Bertoluzzi, adhuc eo hortabantur, ut vel in hoc casu carbonatis ferri periculum fieret. Revera, tredecim pulveres hujus praeparati, quorum quisque scrupulo constabat et saecharo, in malam crucem disjecerunt dolorum iliadem. Visus rediit, et mensis periodo circiter se incolumem aegra persentiit. Nonnullae iterum occupationes domesticae, potius intensae, udaque atmosphaerae malacia, cui se tradidit, accersivere nevrosin: quae cum neglecta, tum male tractata, sub missione sanguinis topica et generali, rursus ad akmen perducta est. Cum ecce una dosis et altera salis istius anodyniam revocarunt. Duplex experimentum, sub iisdem circumstantiis ac utrobique feliciter institutum, spem ultro allicit, in posterum utilitatis haud parum ophthalmiatros esse capturos; quod si eventurum est, laetabimur, remedium esse comparatum, quod arduis in casibus salutares et paene incredibiles praestat effectus. IV. Staphyloma albugineae partiale. Nemo ex ophthalmographis adhuc mentionem fecisse mihi videtur de partiali scleroticae staphylomate, qua scleronyxidis sequela. In genere, quo frequentius occurrit corneae staphyloma, eo rarius staphyloma scleroticae sese manifestat. Traumaticarum offensionum effectus plerumque esse solet: vel imas consequitur phlogoses qualitativas corporis ciliaris humorisque vitrei, vel tamquam exitus ophthalmiae arthriticae in conspectum venit. Miror interim, quo modo ex scleronyxide ortum vulnusculum importet exitum tanti momenti! ast, ob eandem rationem percipitur etiam exigua hujus affectionis frequentia. Omnia tamen et singula hic adsunt momenta, quae originem sistunt cujuscunque staphylomatis. Nonne, post scleroticae et chorioideae punctionem, inflammatio oriri potest alterutrius membranae? imo id plane accidit quibusdam in casibus, nec non experientia testatur. Hinc facile intelligitur, qua ratione membranarum inter se