Latin
80
Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 80
Unproofread scanNot analysed yet
contingentium concretio fiat, alterum momentum necessarium ad originem staphylomatum disquirendam. Ast, quomodo explanabitur aequilibrium laesum secretionem inter atque absorptionem humoris aquei? quo, quaeso, ille status oculorum hydropicus ob auctam laticis quantitatem? aut infracta illa membranarum cohaesio in staphylomate scleroticae partiali? quae equidem omnia, juxta scholae doctrinam, necessaria momenta censentur pro staphylomatis corneae evolutione. Si recte sentio, momenta haec postrema theorice amplexata haud satis dignitatem suam defendunt in origine staphylomatis scleroticae partialis. Ac in genere ut loquar, theoria de staphylomate scleroticae longe differt ab illa staphylomatis corneae. Nam scleroticae staphyloma vix non semper est partiale, plerumque jungitur plenariae bulbi degenerationi et glaucomati, formaque extima et noumenon inter utrumque discriminatur. Hoc enim album prae se fert scleroticae colorem, qui saepe in coeruleum ludit; e contra staphyloma corneae plumbeo-obscuro colore praeditum est. Sclerotica subtilior fit, e contra in corneae staphylomate membrana haec crassior evadit. Hoc imitatur magis naturam sarcomatis; at in scleroticae staphylomate varicosa oritur membranarum distensio, acceditque magis aneurysmatis naturae. Praeterea membranarum distensio ob staphyloma scleroticae obtinet semper in chorioidea; impossibile enim est, fibrosam scleroticae fabricam obnoxiam fore ingenti cohaesionis relaxationi. Oriuntur varices in chorioidea; unde ejus vascula et sanguis impulsu assiduo scleroticam urgent; inflammationem chronicam atque exulcerationem parant: talique pacto, interiora strata membranae istius exeduntur, ibique prominent attenuata. Hujusmodi forma videre est in quodam praeparato apud prof. Flarerum, qui staphylomatis scleroticae, aut melius corporis ciliaris excisionem egit a. 1822.