Latin
86
Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 86
Unproofread scanNot analysed yet
Cuncti, qui cataracta laborant, facile dyspepsiam et saburras stomachi patiuntur. Huc confert omnium primo tristitia, quae propter visus jacturam animum solicitat; tum exiguum corporis exercitium; tum timor futuri, praesertim si ad operationem jam fuerint designati. Quamobrem ophthalmiater ante omnia notulam gastricam, si fuerit, corrigat, seu curam praeparatoriam adgrediatur oportet. Saepenumero post operationem etiam urget saburra, quemadmodum jam Scarpa I. c. monuit. VII. Amaurosis. Magnum inde scleronyxidi vituperium redundat, quod prope nobilissimas partes aptari debeat, ex quarum offensione compressioneque funesti oriuntur effectus, tum etiam, cum chirurgus operationis tempore coeco modo et audacter instrumentum ferre cogatur. Quid si cataracta, postquam fuerit devoluta, sublimis iterum protinusque consurgat? motus perplures agat ille necesse est, quibus ad imum in cellulis humoris vitrei cataracta denuo fundatur. Praeterea difficile est, crassitudinem cataractae divinare, et superficiem ejus anticam adversus membranas oculi internas constituere ita aequo intervallo, ne margo lentis illas offendat. His de rationibus fieri potest, ut chirurgus, etsi experientissimus, lentem degenerem fundat ita profunde, ut retinam urgeat, imparique pondere premat. Hujus pressionis effectus est amaurosis, quae pedetentim evolvitur, ob chronicam, ut opinor, inflammationem ipsius retinae. Novimus autem, quibusdam in casibus, amaurosin hanc ultra sanatam fuisse mediante lentis absorptione.