Latin
87
Justus Radius, Scriptores ophthalmologici minores. Vol. 3 87
Unproofread scanNot analysed yet
Sed si munificus hic non consequitur naturae processus, vel quia lens duritiem osseam adepta est, vel quia cingitur adhuc integra capsula, vel ob dibzy G Google resorptionem latentibus causis impeditam; spes fere concidit omnis de visu aegri recuperando. Richter huc prospiciens, in suo opere chirurgico 1), suadet aegris cervicem fortiter ut quassent, inclinato capite. Ex quo, si quid sperandum, eventura cataractae situs mutatio; ne vel ultra retinam urgeat, vel ut consurgens ad extractionem designetur. Haec mihi tutissima omnium videtur via. Quid quod Beer ipse laeto omine expertus est. Hic narrat pulchram de proposito historiam 2). Acta fuit cataractae depressio in viro quodam 34 annorum, feliciter admodum, ut paulo post operationem visu gauderet. Cum ecce diro exorto dolore capitis, paulatim visus minuebatur, donec obrueretur tenebris. Postero anno e scala delapsus offendit verticem in murum, et per horam expers sui remansit. Cum primum compos factus est, extemplo diem oculo affecto percepit. Quem ubi invisit chirurgus, cataractam consurrexisse comperit. Mohrenheimiie contra sententia est 3): praevia corneae incisione bulbum pressandum esse, donec cataracta consurgens et pupillam accedens unco aut velsella educi queat. Ast artem qui norit, facile sentiet, in hoc multum imaginationis esse, parum utilitatis; imo plerumque, si instituitur pressio, vitrei humoris fluxus consequitur, antequam cataracta in conspectum se prodit per pupillam. VIII. Consurrectio cataractae. Depressionis methodus ea de causa reprehensione praepertim ab extractionis defensoribus lacessita fuit, quia latet in ea semper consurrectionis cataractae periculum. Procul dubio id veteribus occurrebat, cataractam ab alto deorsum tantummodo deprimentibus; unde spatium ei nunquam suffiAnfangagründe der Wundarzneikunst Bd. III. Praktische Beobacht. über den gr. Staar. Wien 1791. 8. 3) 5oseph Mohrenheim, Wiener Beiträge 1781. 8. p. 302. ciens comparabatur. Ast, inventa reclinationis methodo praeprimis a Günzio et Schnittleino 1750, postea a Willburgo 1785 revocata, consurrectio cataractae inter rariora censetur, ita quidem, ut immort. Scarpa 1) contendat, cataractam duram, si semel in vitreo rite fundatur, nunquam inde consurrecturam. Revera si chirurgus ante depressionem, consilio summi praeceptoris, capsulam scindat, lentemque resorptioni tradat, quam experientia atque anatomico-pathologica perlustratio jam docuerunt, praeterea, si cataracta sit dura nec ulli morbo sociata; depressa inter abducentem et deprimentem musculum, superiora nunquam revocabit.