Latin · Dactylic hexameter
Book 1, lines 1.1.135-1.1.171
Juvenal, Saturae 1.1.135-171
Not analysed yet
optima silvarum interea pelagique vorabit
rex horum, vacuisque toris cantum ipse iacebit
nam de tot pulchris et latis orbibus et tam
antiquis una comedunt patrimonia mensa,
nullus iam parasitus erit. sed quis ferat istas
luxuriae sordes? quanta est gula quae sibi totos
ponit apros, animal propter convivia natum!
poena tamen praesens, cum tu deponis amictus
turgidus et crudum pavonem in balnea portas,
hinc subitae mortes atque intestata senectus;
it nova nec tristis per cunctas fabula cenas:
ducitur iratis plaudendum funus amicis.
Nil erit ulterius quod nostris moribus addat
posteritas, eadem facient cupientque minores,
omne in praecipiti vitium stetit, utere velis,
totos pande sinus, dicas hic forsitan ‘unde
ingenium par materiae? unde illa priorum
scribendi quodcumque animo flagrante liberet
simplicitas? “cuius non audeo dicere nomen?
quid refert, dictis ignoscat Mucius an non?”’
pone Tigellinum: taeda lucebis in illa
qua stantes ardent qui fixo gutture fumant,
et latum media sulcum deducis harena.
Qui dedit ergo tribus patruis aconita, vehatur
pensilibus plumis atque illinc despiciat nos?
‘cum veniet contra, digito compesce labellum:
accusator erit qui verbum dixerit hic est.
securus licet Aenean Rutulumque ferocem
committas, nulli gravis est percussus Achilles
aut multum quaesitus Hylas urnamque secutus:
ense velut stricto quotiens Lucilius ardens
infremuit, rubet auditor cui frigida mens est
criminibus, tacita sudant praecordia culpa,
inde ira et lacrimae. tecum prius ergo voluta
haec animo ante tubas: galeatum sero duelli
paenitet.’ experiar quid concedatur in illos,
quorum Flaminia tegitur cinis atque Latina.