Latin · Dactylic hexameter
Book 1, lines 1.1.91-1.1.134
Juvenal, Saturae 1.1.91-134
Not analysed yet
proelia quanta illic dispensatore videbis
armigero! simplexne furor sestertia centum
perdere et horrenti tunicam non reddere servo?
quis totidem erexit villas, quis fercula septem
secreto cenavit avus? nunc sportula primo
limine parva sedet turbae rapienda togatae;
ille tamen faciem prius inspicit et trepidat ne
suppositus venias ac falso nomine poscas:
agnitus accipies, iubet a praecone vocari
ipsos Troiugenas, nam vexant limen et ipsi
nobiscum, da praetori, da deinde tribuno.
sed libertinus prior est. prior inquit ‘ego adsum.
cur timeam dubitemve locum defendere? quamvis
natus ad Euphraten, molles quod in aure fenestrae
arguerint, licet ipse negem, sed quinque tabernae
quadringenta parant, quid confert purpura maior
optandum, si Laurenti custodit in agro
conductas Corvinus oves, ego possideo plus
Pallante et Licinis?’ expectent ergo tribuni,
vincant divitiae, sacro ne cedat honori
nuper in hanc urbem pedibus qui venerat albis,
quandoquidem inter nos sanctissima divitiarum
maiestas, etsi funesta pecunia templo
nondum habitas, nullas nummorum ereximus aras,
ut colitur Pax atque Fides Victoria Virtus
quaeque salutate crepitat Concordia nido.
Sed cum summus honor finito conputet anno,
sportula quid referat, quantum rationibus addat,
quid facient comites quibus hinc toga, calceus hinc est
et panis fumusque domi? densissima centum
quadrantes lectica petit, sequiturque maritum
languida vel praegnas et circumducitur uxor.
hic petit absenti nota iam callidus arte
ostendens vacuam et clausam pro coniuge sellam
Galla mea est inquit, ‘citius dimitte, moraris?
profer, Galla, caput, noli vexare, quiescit.’
Ipse dies pulchro distinguitur ordine rerum:
sportula, deinde forum iurisque peritus Apollo
atque triumphales, inter quas ausus habere
nescio quis titulos Aegyptius atque Arabarches,
cuius ad effigiem non tantum meiere fas est.
vestibulis abeunt veteres lassique clientes
votaque deponunt, quamquam longissima cenae
spes homini; caulis miseris atque ignis emendus.