Latin · Dactylic hexameter
Book 1, lines 1.4.1-1.4.57
Juvenal, Saturae 1.4.1-57
Not analysed yet
Ecce iterum Crispinus, et est mihi saepe vocandus
ad partes, monstrum nulla virtute redemptum
a vitiis, aegrae solaque libidine fortes
deliciae; viduas tantum aspernatus. adulter,
quid refert igitur, quantis iumenta fatiget
porticibus, quanta nemorum vectetur in umbra,
iugera quot vicina foro, quas emerit aedes?
incestus, cum quo nuper vittata iacebat
sanguine adhuc vivo terram subitura sacerdos.
Sed nunc de factis levioribus, et tamen alter
si fecisset idem, caderet sub iudice morum;
nam quod turpe bonis Titio Seioque, decebat
Crispinum: quid agas, cum dira et foedior omni
crimine persona est? mullum sex milibus emit,
aequantem sane paribus sestertia libris,
ut perhibent qui de magnis maiora loquuntur,
consilium laudo artificis, si munere tanto
praecipuam in tabulis ceram senis abstulit orbi;
est ratio ulterior, magnae si misit amicae,
quae vehitur clauso latis specularibus antro,
nil tale expectes: emit sibi. multa videmus
quae miser et frugi non fecit Apicius; hoc tu,
succinctus patria quondam, Crispine, papyro?
hoc pretio squamas? potuit fortasse minoris
piscator quam piscis emi; provincia tanti
vendit agros, sed maiores Apulia vendit,
qualis tunc epulas ipsum gluttisse putamus
induperatorem, cum tot sestertia, partem
exiguam et modicae sumptam de margine cenae,
purpureus magni ructarit scurra Palati,
iam princeps equitum, magna qui voce solebat
vendere municipes fracta de merce siluros?
incipe, Calliope, licet et considere, non est
cantandum, res vera agitur, narrate, puellae
Pierides; prosit mihi vos dixisse puellas.
Cum iam semianimum laceraret Flavius orbem
ultimus et calvo serviret Roma Neroni,
incidit Hadriaci spatium admirabile rhombi
ante domum Veneris, quam Dorica sustinet Ancon,
implevitque sinus; nec enim minor haeserat illis
quos operit glacies Maeotica ruptaque tandem
solibus effundit torrentis ad ostia Ponti
desidia tardos et longo frigore pingues,
destinat hoc monstrum cumbae Unique magister
pontifici summo, quis enim proponere talem
aut emere auderet, cum plena et litora multo
delatore forent? dispersi protinus algae
inquisitores agerent cum remige nudo
non dubitaturi fugitivum dicere piscem
depastumque diu vivaria Caesaris, inde
elapsum veterem ad dominum debere reverti,
si quid Palfurio, si credimus Armillato,
quidquid conspicuum pulchrumque est aequore toto,
res fisci est, ubicumque natat, donabitur ergo,
ne pereat. Iam letifero cedente pruinis
autumno, iam quartanam sperantibus aegris