Latin · Dactylic hexameter
Book 1, lines 1.4.58-1.4.102
Juvenal, Saturae 1.4.58-102
Not analysed yet
stridebat deformis hiems praedamque recentem
servabat, tamen hic properat, velut urgueat Auster,
utque lacus suberant, ubi quamquam diruta servat
ignem Troianum et Vestam colit Alba minorem,
obstitit intranti miratrix turba parumper,
ut cessit, facili patuerunt cardine valvae;
exclusi spectant admissa obsonia patres.
itur ad Atriden. tum Picens accipe, dixit,
‘privatis maiora focis, genialis agatur
iste dies, propera stomachum laxare sagina,
et tua servatum consume in saecula rhombum.
ipse capi voluit.’ quid apertius? et tamen illi
surgebant cristae; nihil est quod credere de se
non possit cum laudatur dis aequa potestas.
sed derat pisci patinae mensura, vocantur
ergo in consilium proceres, quos oderat ille,
in quorum facie miserae magnaeque sedebat
pallor amicitiae, primus clamante Liburno
currite, iam sedit rapta properabat abolla
Pegasus, attonitae positus modo vilicus urbi.
anne aliud tum praefecti? quorum optimus atque
interpres legum sanctissimus omnia, quamquam
temporibus diris, tractanda putabat inermi
iustitia, venit et Crispi iucunda senectus,
cuius erant mores qualis facundia, mite
ingenium, maria ac terras populosque regenti
quis comes utilior, si clade et peste sub illa
saevitiam damnare et honestum adferre liceret
consilium? sed quid violentius aure tyranni,
cum quo de pluviis aut aestibus aut nimboso
vere locuturi fatum pendebat amici?
illa igitur numquam derexit bracchia contra
torrentem, nec civis erat qui libera posset
verba animi proferre et vitam inpendere vero.
sic multas hiemes atque octogensima vidit
solstitia, his armis illa quoque tutus in aula.
Proximus eiusdem properabat Acilius aevi
cum iuvene indigno quem mors tam saeva maneret
et domini gladiis tam festinata; sed olim
prodigio par est in nobilitate senectus,
unde fit ut malim fraterculus esse gigantis.
profuit ergo nihil misero, quod comminus ursos
figebat Numidas Albana nudus harena
venator, quis enim iam non intellegat artes
patricias? quis priscum illud miratur acumen.