Latin · Dactylic hexameter
Book 1, lines 1.4.150-1.4.154
Juvenal, Saturae 1.4.150-154
Not analysed yet
Atque utinam his potius nugis tota illa dedisset
tempora saevitiae, claras quibus abstulit urbi
inlustresque animas impune et vindice nullo,
sed periit postquam cerdonibus esse timendus
coeperat; hoc nocuit Lamiarum caede madenti.