Latin · Dactylic hexameter
Book 1, lines 1.5.1-1.5.45
Juvenal, Saturae 1.5.1-45
Not analysed yet
Si te propositi nondum pudet atque eadem est mens,
ut bona summa putes aliena vivere quadra;
si potes illa pati quae nec Sarmentus iniquas
Caesaris ad mensas nec vilis Gabba tulisset,
quamvis iurato metuam tibi credere testi.
ventre nihil novi frugalius; hoc tamen ipsum
defecisse puta, quod inani sufficit alvo:
nulla crepido vacat? nusquam pons et tegetis pars
dimidia brevior? tantine iniuria cenae,
tam ieiuna fames, cum possit honestius illic
et tremere et sordes farris mordere canini?
Primo fige loco, quod tu discumbere iussus
mercedem solidam veterum capis officiorum,
fructus amicitiae magnae cibus; inputat hunc rex,
et quamvis rarum tamen inputat. ergo duos post
si libuit menses neglectum adhibere clientem,
tertia ne vacuo cessaret culcita lecto,
una simus, ait. votorum summa! quid ultra
quaeris? habet Trebius propter quod rumpere somnum
debeat et ligulas dimittere, sollicitus ne
tota salutatrix iam turba peregerit orbem,
sideribus dubiis aut illo tempore quo se
frigida circumagunt pigri serraca Bootae.
Qualis cena tamen! vinum quod sucida nolit
lana pati: de conviva Corybanta videbis.
iurgia proludunt, sed mox et pocula torques
saucius et rubra deterges vulnera mappa,
inter vos quotiens libertorumque cohortem
pugna Saguntina fervet commissa lagona.
ipse capillato diffusum consule potat,
calcatamque tenet bellis socialibus uvam,
cardiaco numquam cyathum missurus amico;
cras bibet Albanis aliquid de montibus aut de
Setinis, cuius patriam titulumque senectus
delevit multa veteris fuligine testae,
quale coronati Thrasea Helvidiusque bibebant
Brutorum et Cassi natalibus. Ipse capaces
Heliadum crustas et inaequales berullo
Virro tenet phialas: tibi non committitur aurum,
vel si quando datur, custos adfixus ibidem,
qui numeret gemmas, ungues observet acutos.
da veniam, praeclara illi laudatur iaspis;
nam Virro, ut multi, gemmas ad pocula transfert
a digitis, quas in vaginae fronte solebat
ponere zelotypo iuvenis praelatus Iarbae.