Latin · Dactylic hexameter
Book 1, lines 1.5.92-1.5.134
Juvenal, Saturae 1.5.92-134
Not analysed yet
Mullus erit domini, quem misit Corsica vel quem
Tauromenitanae rupes, quando omne peractum est
et iam defecit nostrum mare, dum gula saevit,
retibus adsiduis penitus scrutante macello
proxima, nec patimur Tyrrhenum crescere piscem,
instruit ergo focum provincia, sumitur illinc
quod captator emat Laenas, Aurelia vendat.
Virroni muraena datur, quae maxima venit
gurgite de Siculo; nam dum se continet Auster,
dum sedet et siccat madidas in carcere pinnas,
contemnunt mediam temeraria lina Charybdim.
vos anguilla manet longae cognata colubrae,
aut glacie aspersus maculis Tiberinus, et ipse
vernula riparum, pinguis torrente cloaca.
et solitus mediae cryptam penetrare Suburae.
Ipsi pauca velim, facilem si praebeat aurem.
‘nemo petit, modicis quae mittebantur amicis
a Seneca, quae Piso bonus, quae Cotta solebat
largiri; namque et titulis et fascibus olim
maior habebatur donandi gloria, solum
poscimus ut cenes civiliter, hoc face et esto,
esto, ut nunc multi, dives tibi, pauper amicis.’
Anseris ante ipsum magni iecur, anseribus par
altilis, et flavi dignus ferro Meleagri
spumat aper. post hunc tradentur tubera, si ver
tunc erit et facient optata tonitrua cenas
maiores. tibi habe frumentum, Alledius inquit,
o Libye, disiunge boves, dum tubera mittas.
Structorem interea, nequa indignatio desit,
saltantem spectes et chironomunta volanti
cultello, donec peragat dictata magistri
omnia; nec minimo sane discrimine refert,
quo gestu lepores et quo gallina secetur.
duceris planta velut ictus ab Hercule Cacus
et ponere foris, si quid temptaveris umquam
hiscere, tamquam habeas tria nomina, quando propinat
Virro tibi, sumitve tuis contacta labellis
pocula? quis vestrum temerarius usque adeo, quis
perditus, ut dicat regi bibe? plurima sunt quae
non audent homines perfusa dicere laena.
quadringenta tibi si quis deus aut similis dis
et melior fatis donaret homuncio, quantus,
ex nihilo, quantus fieres Virronis amicus!