Latin · Dactylic hexameter
Book 1, lines 1.5.46-1.5.91
Juvenal, Saturae 1.5.46-91
Not analysed yet
tu Beneventani sutoris nomen habentem
siccabis calicem nasorum quattuor ac iam
quassatum et rupto poscentem sulpura vitro.
Si stomachus domini fervet vinoque ciboque,
frigidior Geticis petitur decocta pruinis.
non eadem vobis poni modo vina querebar:
vos aliam potatis aquam, tibi pocula cursor
Gaetulus dabit aut nigri manus ossea Mauri
et cui per mediam nolis occurrere noctem,
clivosae veheris dum per monumenta Latinae:
flos Asiae ante ipsum, pretio maiore paratus
quam fuit et Tulli census pugnacis et Anci
et, ne te teneam, Romanorum omnia regum
frivola. quod cum ita sit, tu Gaetulum Ganymedem
respice, cum sities. nescit tot milibus emptus
pauperibus miscere puer; set forma, set aetas
digna supercilio, quando ad te pervenit ille?
quando rogatus adest calidae gelidaeque minister?
quippe indignatur veteri parere clienti,
quodque aliquid poscas et quod se stante recumbas.
ecce alius quanto porrexit murmure panem
vix fractum, solidae iam mucida frusta farinae,
quae genuinum agitent, non admittentia morsum;
sed tener et niveus mollique siligine fictus
servatur domino, dextram cohibere memento,
salva sit artoptae reverentia, finge tamen te
inprobulum, superest illic qui ponere cogat:
‘vis tu consuetis, audax conviva, canistris
impleri panisque tui novisse colorem?’
‘scilicet hoc fuerat, propter quod saepe relicta
coniuge per montem adversum gelidasque cucurri
Esquilias, fremeret saeva cum grandine vernus
Iuppiter et multo stillaret paenula nimbo.’
Aspice quam longo distinguat pectore lancem
quae fertur domino squilla, et quibus undique saepta
asparagis qua despiciat convivia cauda,
dum venit excelsi manibus sublata ministri.
set tibi dimidio constrictus cammarus ovo
ponitur exigua feralis cena patella.
ipse Venafrano piscem perfundit: at hic qui
pallidus adfertur misero tibi caulis olebit
lanternam; illud enim vestris datur alveolis quod
canna Micipsarum prora subvexit acuta,
propter quod Romae cum Boccare nemo lavatur,
quod tutos etiam facit a serpentibus atris.