Latin · Dactylic hexameter
Book 2, lines 2.6.45-2.6.91
Juvenal, Saturae 2.6.45-91
Not analysed yet
quid quod et antiquis uxor de moribus illi
quaeritur? o medici, nimiam pertundite venam,
delicias hominis! Tarpeium limen adora
pronus et auratam Iunoni caede iuvencam,
si tibi contigerit capitis matrona pudici.
paucae adeo Cereris vittas contingere dignae,
quarum non timeat pater oscula: necte coronam
postibus et densos per limina tende corymbos.
unus Hiberinae vir sufficit? ocius illud
extorquebis, ut haec oculo contenta sit uno.
magna tamen fama est cuiusdam rure paterno
viventis? vivat Gabiis ut vixit in agro,
vivat Fidenis, et agello cedo paterno,
quis tamen adfirmat nil actum in montibus aut in
speluncis? adeo senuerunt Iuppiter et Mars?
Porticibusne tibi monstratur femina voto
digna tuo? cuneis an habent spectacula totis
quod securus ames quodque inde excerpere possis?
chironomon Ledam molli saltante Bathyllo
Tuccia vesicae non imperat, Apula gannit
sicut in amplexu subito et miserabile longum;
attendit Thymele: Thymele tunc rustica discit.
Ast aliae, quotiens aulaea recondita cessant
et vacuo clusoque sonant fora sola theatro,
atque a plebeis longe Megalesia, tristes
personam thyrsumque tenent et subligar Acci.
Vrbicus exodio risum movet Atellanae
gestibus Autonoes; hunc diligit Aelia pauper,
solvitur his magno comoedi fibula, sunt quae
Chrysogonum cantare vetent, Hispulla tragoedo
gaudet: an expectas ut Quintilianus ametur?
accipis uxorem de qua citharoedus. Echion
aut Glaphyrus fiat pater Ambrosiusque choraules.
longa per angustos figamus pulpita vicos,
ornentur postes et grandi ianua lauro,
ut testudineo tibi, Lentule, conopeo
nobilis Euryalum aut murmillonem exprimat infans.
Nupta senatori comitata est Eppia ludum
ad Pharon et Nilum famosaque moenia Lagi,
prodigia et mores urbis damnante Canopo.
inmemor illa domus et coniugis atque sororis
nil patriae indulsit, plorantesque improba natos,
utque magis stupeas, ludos Paridemque reliquit,
sed quamquam in magnis opibus plumaque paterna
et segmentatis dormisset parvula cunis,
contempsit pelagus; famam contempserat olim,
cuius apud molles minima est iactura cathedras.