Latin · Dactylic hexameter
Book 2, lines 2.6.92-2.6.137
Juvenal, Saturae 2.6.92-137
Not analysed yet
Tyrrhenos igitur fluctus lateque sonantem
pertulit Ionium constanti pectore, quamvis
mutandum totiens esset mare. iusta pericli
si ratio est et honesta, timent pavidoque gelantur
pectore nec tremulis possunt insistere plantis:
fortem animum praestant rebus quas turpiter audent,
si iubeat coniunx, durum est conscendere navem;
tunc sentina gravis, tunc summus vertitur aer.
quae moechum sequitur, stomacho valet, illa maritum
convomit, haec inter nautas et prandet et errat
per puppem et duros gaudet tractare rudentis.
Qua tamen exarsit forma, qua capta iuventa
Eppia? quid vidit propter quod ludia dici
sustinuit? nam Sergiolus iam radere guttur
coeperat et secto requiem sperare lacerto;
praeterea multa in facie deformia, sicut
attritus galea mediisque in naribus ingens
gibbus, et acre malum semper stillantis ocelli,
sed gladiator erat; facit hoc illos Hyacinthos,
hoc pueris patriaeque, hoc praetulit illa sorori
atque viro: ferrum est quod amant, hic Sergius idem
accepta rude coepisset Veiento videri.
Quid privata domus, quid fecerit Eppia, curas?
respice rivales divorum, Claudius audi
quae tulerit, dormire virum cum senserat uxor,
ausa Palatino tegetem praeferre cubili,
sumere nocturnos meretrix Augusta cucullos
linquebat comite ancilla non amplius una.
sed nigrum flavo crinem abscondente galero
intravit calidum veteri centone lupanar
et cellam vacuam atque suam; tunc nuda papillis
prostitit auratis titulum mentita Lyciscae
ostenditque tuum, generose Britannice, ventrem,
excepit blanda intrantis atque aera poposcit;
mox lenone suas iam dimittente puellas
tristis abit, et quod potuit tamen ultima cellam
clausit, adhuc ardens rigidae tentigine volvae,
et lassata viris necdum satiata recessit,
obscurisque genis turpis fumoque lucernae
foeda lupanaris tulit ad pulvinar odorem.
Hippomanes carmenque loquar coctumque venenum
privignoque datum? faciunt graviora coactae
imperio sexus minimumque libidine peccant.
Optima set quare Censennia teste marito?
bis quingena dedit: tanti vocat ille pudicam.