Latin · Dactylic hexameter
Book 2, lines 2.6.610-2.6.654
Juvenal, Saturae 2.6.610-654
Not analysed yet
Hic magicos adfert cantus, hic Thessala vendit
philtra, quibus valeat mentem vexare mariti
et solea pulsare natis: quod desipis, inde est,
inde animi caligo et magna oblivio rerum
quas modo gessisti. tamen hoc tolerabile, si non
et furere incipias ut avunculus ille Neronis,
cui totam tremuli frontem Caesonia pulli
infudit. quae non faciet quod principis uxor?
ardebant cuncta et fracta conpage ruebant,
non aliter quam si fecisset Iuno maritum
insanum, minus ergo nocens erit Agrippinae
boletus, siquidem unius praecordia pressit
ille senis tremulumque caput descendere iussit
in caelum et longa manantia labra saliva;
haec poscit ferrum atque ignes, haec potio torquet,
haec lacerat mixtos equitum cum sanguine patres.
tanti partus equae, tanti una venefica constat.
Oderunt natos de paelice: nemo repugnet,
nemo vetet, iam iam privignum occidere fas est.
vos ego, pupilli, moneo, quibus amplior est res,
custodite animas et nulli credite mensae:
livida materno fervent adipata veneno.
mordeat ante aliquis quidquid porrexerit illa
quae peperit, timidus praegustet pocula papas.
Fingimus haec altum satura sumente cothurnum
scilicet, et finem egressi legemque priorum
grande Sophocleo carmen bacchamur hiatu,
montibus ignotum Rutulis caeloque Latino?
nos utinam vani. set clamat Pontia ‘feci,
confiteor, puerisque meis aconita paravi,
quae deprensa patent; facinus tamen ipsa peregi.’
tune duos una, saevissima vipera, cena?
tune duos? septem, si septem forte fuissent!
Credamus tragicis quidquid de Colchide torva
dicitur et Procne; nil contra conor. et illae
grandia monstra suis audebant temporibus, sed
non propter nummos; minor admiratio summis
debetur monstris, quotiens facit ira nocentes
hunc sexum et rabie iecur incendente feruntur
praecipites, ut saxa iugis abrupta, quibus mons
subtrahitur clivoque latus pendente recedit:
illam ego non tulerim, quae conputat et scelus ingens
sana facit, spectant subeuntem fata mariti
Alcestim, et similis si permutatio detur,
morte viri cupiant animam servare catellae.