Latin · Dactylic hexameter
Book 2, lines 2.6.655-2.6.661
Juvenal, Saturae 2.6.655-661
Not analysed yet
occurrent multae tibi Belides atque Eriphylae
mane, Clytaemestram nullus non vicus habebit,
hoc tantum refert, quod Tyndaris illa bipennem
insulsam et fatuam dextra laevaque tenebat,
at nunc res agitur tenui pulmone rubetae;
sed tamen et ferro, si praegustarit Atrides
Pontica ter victi cautus medicamina regis.