Latin · Dactylic hexameter
Book 3, lines 3.7.181-3.7.224
Juvenal, Saturae 3.7.181-224
Not analysed yet
hic potius, namque hic mundae nitet ungula mulae.
parte alia longis Numidarum fulta columnis
surgat et algentem rapiat cenatio solem,
qualiacumque domus, veniet qui fercula docte
conponat, veniet qui pulmentaria condit.
hos inter sumptus sestertia Quintiliano,
ut multum, duo sufficient; res nulla minoris
constabit patri quam filius. unde igitur tot
Quintilianus habet saltus? exempla novorum
fatorum transi: felix et pulcer et acer,
felix et sapiens et nobilis et generosus
adpositam nigrae lunam subtexit alutae;
felix orator quoque maximus et iaculator,
et si perfrixit, cantat bene. distat enim quae
sidera te excipiant modo primos incipientem
edere vagitus et adhuc a matre rubentem.
si Fortuna volet, fies de rhetore consul;
si volet haec eadem, fiet de consule rhetor.
Ventidius quid enim? quid Tullius? anne aliud quam
sidus et occulti miranda potentia fati?
servis regna dabunt, captivis fata triumphum.
felix ille tamen corvo quoque rarior albo.
paenituit multos vanae sterilisque cathedrae,
sicut Thrasimachi probat exitus atque Secundi
Carrinatis; et hunc inopem vidistis, Athenae,
nil praeter gelidas ausae conferre cicutas.
di, maiorum umbris tenuem et sine pondere terram
spirantisque crocos et in urna perpetuum ver,
qui praeceptorem sancti voluere parentis
esse loco. metuens virgae iam grandis Achilles
cantabat patriis in montibus et cui non tunc
eliceret risum citharoedi cauda magistri;
sed Rufum atque alios caedit sua quemque iuventus,
Rufum, quem totiens Ciceronem Allobroga dixit.
Quis gremio Celadi doctique Palaemonis adfert
quantum grammaticus meruit labor? et tamen ex hoc
quodcumque est, minus est autem quam rhetoris aera,
discipuli custos praemordet acoenonoetus
et qui dispensat frangit sibi. cede, Palaemon,
et patere inde aliquid decrescere, non aliter quam
institor hibernae tegetis niveique cadurci,
dummodo non pereat mediae quod noctis ab hora
sedisti, qua nemo faber, qua nemo sederet
qui docet obliquo lanam deducere ferro;