Latin · Dactylic hexameter
Book 3, lines 3.7.225-3.7.243
Juvenal, Saturae 3.7.225-243
Not analysed yet
dummodo non pereat totidem olfecisse lucernas
quot stabant pueri, cum totus decolor esset
Flaccus et haereret nigro fuligo Maroni.
Rara tamen merces quae cognitione tribuni
non egeat. sed vos saevas inponite leges,
ut praeceptori verborum regula constet,
ut legat historias, auctores noverit omnes
tamquam ungues digitosque suos, ut forte rogatus
dum petit aut thermas aut Phoebi balnea, dicat
nutricem Anchisae, nomen patriamque novercae
Anchemoli, dicat quot Acestes vixerit annis,
quot Siculi Phrygibus vini donaverit urnas;
exigite ut mores teneros ceu pollice ducat,
ut si quis cera voltum facit; exigite ut sit
et pater ipsius coetus, ne turpia ludant,
ne faciant vicibus; non est leve tot puerorum
observare manus oculosque in fine trementis,
‘haec,’ inquit, ‘cura, sed cum se verterit annus,
accipe, victori populus quod postulat, aurum.’