Latin · Dactylic hexameter
Book 3, lines 3.7.48-3.7.91
Juvenal, Saturae 3.7.48-91
Not analysed yet
nos tamen hoc agimus tenuique in pulvere sulcos
ducimus et litus sterili versamus aratro,
nam si discedas, laqueo tenet ambitiosi
scribendi cacoethes et aegro in corde senescit.
Sed vatem egregium, cui non sit publica vena,
qui nil expositum soleat deducere nec qui
communi feriat carmen triviale moneta,
hunc, qualem nequeo monstrare et sentio tantum,
anxietate carens animus facit, omnis acerbi
inpatiens, cupidus silvarum aptusque bibendis
fontibus Aonidum. neque enim cantare sub antro
Pierio thyrsumque potest contingere maesta
paupertas atque aeris inops, quo nocte dieque
corpus eget: satur est cum dicit Horatius euhoe!
quis locus ingenio, nisi cum se carmine solo
vexant et dominis Cirrhae Nysaeque feruntur
pectora vestra duas non admittentia curas?
magnae mentis opus, nec de lodice paranda
attonitae, currus et equos faciesque deorum
aspicere et qualis Rutulum confundat Erinys.
nam si Vergilio puer et tolerabile desset
hospitium, caderent omnes a crinibus hydri,
surda nihil gemeret grave bucina: poscimus ut sit
non minor antiquo Rubrenus Lappa cothurno,
cuius et alveolos et laenam pignerat Atreus?
non habet infelix Numitor quod mittat amico:
Quintillae quod donet habet, nec defuit illi
unde emeret multa pascendum carne leonem
iam domitum; constat leviori belua sumptu
nimirum et capiunt plus intestina poetae.
Contentus fama iaceat Lucanus in hortis
marmoreis, et Serrano tenuique Saleio
gloria quantalibet quid erit, si gloria tantum est?
curritur ad vocem iucundam et carmen amicae
Thebaidos, laetam cum fecit Statius urbem
promisitque diem: tanta dulcedine captos
adficit ille animos tantaque libidine volgi
auditur; sed cum fregit subsellia versu,
esurit, intactam Paridi nisi vendit Agauen.
ille et militiae multis largitur honorem,
semenstri digitos vatum circumligat auro:
quod non dant proceres, dabit histrio; tu Camerinos
et Baream, tu nobilium magna atria curas?