Latin · Dactylic hexameter
Book 3, lines 3.7.1-3.7.47
Juvenal, Saturae 3.7.1-47
Not analysed yet
Et spes et ratio studiorum in Caesare tantum;
solus enim tristes hac tempestate Camenas
respexit, cum iam celebres notique poetae
balneolum Gabiis, Romae conducere furnos
temptarent, nec foedum alii nec turpe putarent
praecones fieri, cum desertis Aganippes
vallibus esuriens migraret in atria Clio;
nam si Pieria quadrans tibi nullus in umbra
ostendatur, ames nomen victumque Machaerae
et vendas potius commissa quod auctio vendit
stantibus, oenophorum tripedes armaria cistas,
Alcitheon Pacti, Thebas et Terea Fausti.
hoc satius quam si dicas sub iudice vidi
quod non vidisti, faciant equites Asiani
altera quos nudo traducit Gallia talo.
Nemo tamen studiis indignum ferre laborem
cogetur posthac, nectit quicumque canoris
eloquium vocale modis laurumque momordit.
hoc agite, o iuvenes, circumspicit et stimulat vos
materiamque sibi ducis indulgentia quaerit,
si qua aliunde putas rerum expectanda tuarum
praesidia atque ideo croceae membrana tabellae
impletur, lignorum aliquid posce ocius et quae
componis dona Veneris, Telesine, marito,
aut clude et positos tinea pertunde libellos,
frange miser calamum vigilataque proelia dele,
qui facis in parva sublimia carmina cella,
ut dignus venias hederis et imagine macra.
spes nulla ulterior; didicit iam dives avarus
tantum admirari, tantum laudare disertos,
ut pueri Iunonis avem. sed defluit aetas
et pelagi patiens et cassidis atque ligonis.
taedia tunc subeunt animos, tunc seque suamque
Terpsichoren odit facunda et nuda senectus.
Accipe nunc artes ne quid tibi conferat iste
quem colis et Musarum et Apollinis aede relicta,
ipse facit versus, atque uni cedit Homero
propter mille annos, et si dulcedine famae
succensus recites, maculosas commodat aedes;
haec longe ferrata domus servire iubetur,
in qua sollicitas imitatur ianua portas,
scit dare libertos extrema in parte sedentis
ordinis et magnas comitum disponere voces:
nemo dabit regum quanti subsellia constant
et quae conducto pendent anabathra tigillo,
quaeque reportandis posita est orchestra cathedris.