Latin · Dactylic hexameter
Book 4, lines 4.10.51-4.10.98
Juvenal, Saturae 4.10.51-98
Not analysed yet
ridebat curas nec non et gaudia vulgi,
interdum et lacrimas, cum Fortunae ipse minaci
mandaret laqueum mediumque ostenderet unguem.
Ergo supervacua aut quae perniciosa petuntur
propter quae fas est genua incerare deorum!
quosdam praecipiat subiecta potentia magnae
invidiae, mergit longa atque insignis honorum
pagina, descendunt statuae restemque sequuntur,
ipsas deinde rotas bigarum inpacta securis
caedit et inmeritis franguntur crura caballis;
iam strident ignes, iam follibus atque caminis
ardet adoratum populo caput et crepat ingens
Seianus, deinde ex facie toto orbe secunda
fiunt urceoli pelves sartago matellae.
pone domi laurus, duc in Capitolia magnum
cretatumque bovem! Seianus ducitur unco
spectandus, gaudent omnes: ‘quae labra, quis illi
vultus erat! numquam, si quid mihi credis, amavi
hunc hominem, sed quo cecidit sub crimine? quisnam
delator? quibus indicibus, quo teste probavit?’
‘nil horum; verbosa et grandis epistula venit
a Capreis.’ bene habet, nil plus interrogo. Sed quid
turba Remi? sequitur fortunam ut semper et odit
damnatos, idem populus, si Nortia Tusco
favisset, si oppressa foret secura senectus
principis, hac ipsa Seianum diceret hora
Augustum, iam pridem, ex quo suffragia nulli
vendimus, effudit curas; nam qui dabat olim
imperium fasces legiones omnia, nunc se
continet atque duas tantum res anxius optat,
panem et circenses. Perituros audio multos.
nil dubium, magna est fornacula. ‘pallidulus mi
Bruttidius meus ad Martis fuit obvius aram;
quam timeo, victus ne poenas exigat Aiax,
ut male defensus.’ ‘curramus praecipites et
dum iacet in ripa, calcemus Caesaris hostem.’
‘sed videant servi, ne quis neget et pavidum in ius
cervice obstricta dominum trahat.’ Hi sermones
tunc de Seiano, secreta haec murmura vulgi,
visne salutari sicut Seianus, habere
tantundem, atque illi summas donare curules,
illum exercitibus praeponere, tutor haberi
principis angusta Caprearum in rupe sedentis
cum grege Chaldaeo? vis certe pila cohortes
egregios equites et castra domestica; quidni
haec cupias? et qui nolunt occidere quemquam,
posse volunt, sed quae praeclara et prospera tanti,
ut rebus laetis par sit mensura malorum?