Latin · Dactylic hexameter
Book 4, lines 4.10.99-4.10.146
Juvenal, Saturae 4.10.99-146
Not analysed yet
huius qui trahitur praetextam sumere mavis,
an Fidenarum Gabiorumque esse potestas
et de mensura ius dicere, vasa minora
frangere pannosus vacuis aedilis Vlubris?
ergo quid optandum foret ignorasse fateris
Seianum; nam qui nimios optabat honores
et nimias poscebat opes, numerosa parabat
excelsae turris tabulata, unde altior esset
casus et inpulsae praeceps inmane ruinae.
quid Crassos, quid Pompeios evertit et illum,
ad sua qui domitos deduxit flagra Quirites?
summus nempe locus nulla non arte petitus,
magnaque numinibus vota exaudita malignis.
ad generum Cereris sine caede ac vulnere pauci
descendunt reges et sicca morte tyranni.
Eloquium ac famam Demosthenis aut Ciceronis
incipit optare et totis quinquatribus optat
quisquis adhuc uno parcam colit asse Minervam,
quem sequitur custos augustae vernula capsae.
eloquio sed uterque perit orator, utrumque
largus et exundans leto dedit ingenii fons.
ingenio manus est et cervix caesa, nec umquam
sanguine causidici maduerunt rostra pusilli.
o fortunatam natam me consule Romam:
Antoni gladios potuit contemnere, si sic
omnia dixisset, videnda poemata malo
quam te, conspicuae divina Philippica famae,
volvens a prima quae proxima, saevus et illum
exitus eripuit, quem mirabantur Athenae
torrentem et pleni moderantem frena theatri.
dis ille adversis genitus fatoque sinistro,
quem pater ardentis massae fuligine lippus
a carbone et forcipibus gladiosque paranti
incude et luteo Vulcano ad rhetora misit.
Bellorum exuviae, truncis adfixa tropaeis
lorica et fracta de casside buccula pendens
et curtum temone iugum victaeque triremis
aplustre et summo tristis captivus in arcu
humanis maiora bonis creduntur. ad hoc se
Romanus Graiusque et barbarus induperator
erexit, causas discriminis atque laboris
inde habuit; tanto maior famae sitis est quam
virtutis, quis enim virtutem amplectitur ipsam,
praemia si tollas? patriam tamen obruit olim
gloria paucorum et laudis titulique cupido
haesuri saxis cinerum custodibus, ad quae
discutienda valent sterilis mala robora fici,
quandoquidem data sunt ipsis quoque fata sepulcris.