Latin
EPILOGUS DISSERTATIONIS
Kaspar Schott, Phyisica curiosa. Vol. 2 896
Unproofread scanNot analysed yet
LIBEROCTAU MIRABILIBUS ANIMALIUM TERRESTRIUM. PROOEMIVM. llae omni animantium generi communia sunt, hactenus dedimus; nunc quae singulis eorum speciebus sunt propria, subjungemus. Hae cùm innumerae propè sint; nè multitudo perturbaret ordinem, aut copia pareret inopiam, allaborarunt omnes, quotquot Physiologi Naturae secreta, &Zoologi animalium arcana sunt hactenus perscrutati; Aelianum si excipias, qui methodum respuit, quoniam rerum sylvam dare voluit, non hortum, aut viridarium Methodus alia placuit aliis, &aliis alia divisio. Nos Theodidactum Moysen, vel ipsum potiùs Cosmoplasten DEUM sequimur, qui in Mundi Chronologia, &prima Animantium Historia, quam primum GeneLiber VIII. Mirab. Animal. Terrestrium. 897 Genesis caput exhibet, animalia omnia (ut libri antecedentis capite primo quoque diximus) distribuit in incolas Terrae, Aeris, &Aquae; aliaque vocat Terrestria, alia Aerea seu Volatilia, alia Aquatica seu Natatilia. Eundem in enumerandis animantibus ordinem servat sapientissimus Job, dum capite duodecimo, versu septimo, Zoopaediam nobis commendat, &interrogare jubet jumenta (hoc est, animalia terrae) &Volatilia coeli, &Pisces maris.