Latin
EPILOGUS DISSERTATIONIS
Kaspar Schott, Phyisica curiosa. Vol. 2 897
Unproofread scanNot analysed yet
Nec aliter trivit hanc semitam illuminatissimus Zoologus Salomon, qui, ut libro tertio Regum capite quarto legimus, disseruit de jumentis, &volucribus, &reptilibus, &piscibus. Reptilia enim tam ad terrestria, quàm ad Aquatica spectant. Primo ergo loco de Terrestribus animalibus agemus, tum de Volatilibus, demum de Natatilibus. Et tametsi Terrestrium alia sint Gressilia, alia Reptilia; de primis tamen solummodò, nihil de secundis disputabimus hoc loco, ne in immensam molem excrescat opus. Eandem ob causam Insectorum, &Crustaceorum tractationem omittemus. AnimaliGressilia porrò terrestria, τετράποδα sunt omnia, um gressilium dihoc est, Quadrupeda. Haec variè dividuntur. Sunt visio. enim XXXXX enim aliae Solipeda, alia. Bisulca, alia Digitata, seu Multifida. Solipeda sunt, quae ungulas non scissas habent; ob idque μονόυχα sive μόνυχα aut μονήμηλα à Graecis dicta. Bisulca sunt, quae ungulas binis scissuris utrimque, hoc est, à parte priore &posteriore, scissas habent; unde &δίκηλα Graecis dicuntur. Digitata, seu Multifida sunt, quae pedes habent instar manuum humanarum digitatos; quae ob id à Graecis πολυδάκτυλα vocantur. Horum postremorum alia pariunt animal vivum, alia ovum. Priora Graeci appellant 2ωοτόκα, Latini vivipara: posteriora verò GraeCI, voriνα, Latini ovipara. Quatuor ergo sunt Gressilium terrestrium seu Quadrupedum genera, Solipeda, Bisulca, Digitata Vivipara, &Digitata Ovipara.