Latin
GESESS
Kaspar Schott, Phyisica curiosa. Vol. 2 975
Unproofread scanNot analysed yet
Et statim à principio dixit (Serenissimus Dux) aequum esse ut ingenia extraordinaria extraordinariis recipiantur modis: ideo Musicam exhiberi mihi curavit, cui similem, dum vivo, non audivi. Musici erant Psittacus cum Cane Musices Praefecto: qui ut curavit sonare Clavicymbalum, quod sponte deinde sonum prosequebatur; illicò Psittacus, admotis Clavicymbalo auribus, quasi tonum accepturus, incepit psittacare (hoc est, psittaci vocem ac cantum formare) Canis verò, qui fixis semper oculis Psittacum intuebatur, latrare ac ululare, sed adeo ridicula simul &extraordinariâ harmoniâ, ut tantùm non extra me ipsum raperer. Venio nunc ad alia. Fuit Justiniano Principe agyrta, qui By-Canis docilitatis azantium venit, &contracto populo in foro jussit quemque annulia exemlum suum in acervum medium conjicere. Cùm factum; canem, plaquem circumducebat, accedere, &cuique seorsim atque ordine suum reddere. Quod ille sine mora, &sine errore faciebat. Idem canis, interrogante domino, quis spectantium dives, pauper; quae mulier virgo, maritata, vidua, meretrix esset, &id genus alia; singulos notabat, idque circumiens, &accedens, veste cujusque ore prehensa. Simile huic exemplum tradit Nicephorus de cane caeco, qui mulieres uterum gestantes, scortatores, adulteros, avaros designabat; unde &Pythonis spiritum habere plerisque creditus fuit, ut scribit ex eodem Philippus Camerarius Centur. 1. Horar. Subcisiv. Nostra etiam aetate passim in Germania, Italia, Gallia, aliisque Canes mimici. nationibus, agyrtae mira ac jucunda canum ope spectacula exhibent. Sunt inter alios, qui populo inspectante cani nummum ostendunt; ac postea tecto ejus capite nummum occultant, aut ab aliquo circumstantium occultari jubent; tum canem, sublato velo dimiteinantea quaerendentum diuinimum catenuit is, &olenditur.